phrases, sayings, idioms and expressions at

Can someone please translate this short story for me, latin-english

Posted by Emily k on November 02, 2001

Nondum lucet, sed Aurelia, mater Marci et Corneliae, iam in villa occupata est. Irata est quod servos sedentes conspicit.
"Agite, molesti servi!" inquit. "cur nihil facitis? cur vos ibi sedetis? Cur non strenue laboratis? Omnia statim parare necesse est quod nos hodie Romam redimus." Iam strenue laborant servi.
Tum Aurelia pueros excitare parat. Intrat igitur cubiculum Marci. Clamat, "Age, Marce! Tempus est sugere. Nos ad urbem redire paramus."
Marcus matrem audit sed nihil respondet. Deinde Aurelia cibiculum Sexti intrat. Clamat, "Age, Sexte! TEmpus est surgere." Statim surgit Sextus. Celeriter tunicam et togam induit et brevi tempore e cubiculo currit.
Iterum Aurelia cubiculum Marci intrat. Iterum clamat, "age, Marce! Nos iam strenue laboramus. Cur tu solus non surgis?"

© 1997 – 2024 Phrases.org.uk. All rights reserved.